Internacional

Carta del Santo Padre al enviado especial en la celebración del bicentenario de la erección de la diócesis de Cuneo (Italia), 16 de julio de 2017

Carta del Santo Padre al enviado especial en la celebración del bicentenario de la erección de la diócesis de Cuneo (Italia), 16 de julio de 2017

 

El pasado 20 de mayo el Santo Padre nombró a S.E. el cardenal Giuseppe Bertello, Presidente del Gobernatorado del Estado de la Ciudad del Vaticano su enviado especial en la celebración del bicentenario de la erección de la diócesis de Cuneo (Italia) que tendrá lugar en la catedral de Santa Maria del Bosco, el 16 de julio de 2017.

S.E el cardenal Giuseppe Bertello estará acompañado por una misión pontificia compuesta por los siguientes eclesiásticos:

– Rev.do Mons. Giovanni Battista Riberi, vicario General.

– Rev.do Don Roberto Mondino, secretario del consejo presbiteral.

Carta del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro IOSEPHO S.R.E. cardinali BERTELLO Praesidi Praefecturae Civitatis Vaticanae

Cuneensis dioecesis, quam Decessor Noster Pius VII rec. mem., pastorales necessitates attente considerans, die XVII mensis Iulii anno MDCCCXVII bulla «Beati Petri Apostolorum Principis» condidit, laetanter ducentesimam celebrat anniversariam suae fundationis memoriam. Dilecti quidem fideles Cuneenses, actuoso Pastore et sacerdotibus moderantibus, hunc eventum recolentes, Domini vocem diligenter exaudire cupiunt atque spiritale iter studiose sequi. Quaedam etenim adimplentur pastoralia incepta, quae Venerabilis Frater Petrus Delbosco, Episcopus Cuneensis et Fossanensis, suis proposuit fidelibus, ut in huius gregis historia Domini misericordiam et largitatem clare admirari possent atque incitamentum experiri ad renovatam vitam sub Christi lumine assidue sequendam.

Novimus insuper die XVI proximi mensis Iulii, in memona videlicet Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, sollemnem Eucharistiam celebratum iri, veluti anniversariae memoriae praecipuum eventum. Hanc ob rem memoratus sacer Praesul humanissime Nos rogavit ut aliquem eminentem Virum mitteremus, qui Nostras vices Cunei gereret Nostramque erga istum gregem dilectionem manifestaret. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui, Italiae insignis Filius, pergrave munus exerces Praesidis Praefecturae Civitatis Vaticanae, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad dictam celebrationem, quae memorato die XVI proximi mensis Iulii prope cathedrale templum Cuneense, Sanctae Mariae a Silva dicatum, perficietur.

Sollemni ergo praesidebis Eucharistiae atque Episcopum Cuneensem et Fossanensem aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem usque Christi vitae imitationem hortaberis. Optamus denique ut cuncti, venustam historiam dioecesis Cuneensis recolentes, novis viribus novaque caritatis diligentia peculiarem dilectionem erga Christi Ecclesiam et Evangelium demonstrent atque spirituali assiduitate in cotidiana vita emineant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Iunii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

Sala Prensa, 10-7-2017

Print Friendly, PDF & Email

Añadir comentario

Haga clic aquí para publicar un comentario

Este sitio usa Akismet para reducir el spam. Aprende cómo se procesan los datos de tus comentarios.